라틴어 문장 검색

"quos cum probe constrictos inflatosque et iam pendentes cernerent, ne prorsus vacuis manibus redirem,capillos eorum humi iacentes, flavos ac per hoc illi Boeotio iuveni consimiles, plusculos aufero eosque dominae meae dissimulata veritate trado."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:24)
Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum tegebat numerum, flavis crinibus usquequaque conspicuus, et inter comas eius aureae pinnulae cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:3)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)
Flavus' contra videtur e viridi et rufo et albo concretus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:1)
Cedo tuum pedem mi, lymphis flavis fulvum ut Pulverem Manibus isdem, quibus Ulixi saepe permulsi, abluam, Lassitudinemque minuam manuum mollitudine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 14:2)
Sed cum omnia libens audivi quae peritissime dixisti, tum maxime quod varietatem flavi enarrasti fecistique ut intellegerem verba illa ex Annali quarto Ennii amoenissima, quae minime intellegebam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 22:1)
Verrunt extemplo placide mare marmore flavo Caeruleum, spumat sale conferta rate pulsum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 22:2)
non enim videbatur' caeruleum 'mare cum ' marmore flavo' convenire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 23:1)
Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris 'flavom marmor' appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 24:1)
Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:4)
Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 1:1)
IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 2:1)
Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION